Apocalypsis B. Joannis*

Caput 15: Versus 18

Fumo a majestate,etc. Quamvis tunc omnia erunt ita aperta fidelibus, tamen ipsa erunt clausa obscura infidelibus.Introire,id est intelligere illud occultum Dei judicium, quare alios elegit, alios reprobat, donec in fine mundi aperte cognoscent sancti. Vel, introire interim in Ecclesiam, donec completa sit omnimoda damnatio malorum in judicio, quia postea constat non intraturos.
(* Traductions européennes)